DE/EW/3881
dedication text (summary) dedication text (verbatim)Gilbert bishop of Aberdeen recalls previous grant of Bishop Alexander de Kininmund II to William Calabre. Now William is granted permission to build houses and a garden for a chaplain in a chaplainry he has founded. The land is near to the well of St Mary.
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Gilbertus miseratione diuina episcopus Aberdonensis eternam in Domino salutem {. . .} Nos ipsius domini Willelmi supplicationibus inclinati de consensu decani et capituli nostri prehabito super hoc diligenti tractatu et quia nobis expediens et vtile videatur eo quod cedit in diuini cultus augmentum dictam donationem predecessoris nostri sibi factam ratam et gratam habentes eam pontificali auctoritate ex certa scientia confirmamus et ipsius personam amplius honorare volentes totam aream iacentem ex occidentali parte quarundam domorum edificatarum subtus mansionem prebendarij de Tholinesty tam in decliuo montis superius quam in basso irriguo inferius sicut via communis descendit de occidentali parte canonie ad aquam de Done per iuxta fontem beate Marie ad fundandum ibi domos et iardinum pro predicto capellano sibi perpetuis temporibus profuturum et ad faciendum in ea quicquid sibi placuerit donamus et concedimus omni modo quo possumus meliori {. . .}
- Type of dedication
- Well
- Confidence
- 100
- Saint named
- Mary
- Saint details
- ST/JD/2
- Date low
- None
- Date high
- 22/4/1392
- Entry reference
- EN/EW/2506
- Notes
- None