EN/EW/2589
- verbatim
- Instrumentum super receptione per vicarios et capellanos chori quadringentarum mercarum ab magistro Roberto Hammiltone rectore ecclesie parrochialis de Kyncardyne ad emendum annuum redditum viginti mercarum de quibus vicarij et capellani recipient decem libras pro missis celebrandis apud altare nouum diui Andree apostoli ex parte australi nauis ecclesie cathedralis impensis ipsius magistri Roberti nuper constructum et edificatum . et a die obitus dicti rectoris pro missa de requie celebranda vicarij recipient per manus collectoris in tempore offertorij dicte misse distribuendam summam viginti quatuor solidorum et eorum sacrista pro campanarum pulsatione scabelli locatione et eiusdem decente reparatione et ornamento cerearumque inuentione tempore missarum de requie et faciendo preconem siue communem campanarium ciuitatis cum sua campanilla vt moris est vicos ciuitatis pertransire excitando populum in orationibus defunctorum duos solidos et octo denarios ab eodem collectore recipiet . Collector etiam quatuor solidos pauperibus domus hospitalis olim Gauini episcopi distribuet atque tantumdem pauperibus scole cantus scolaribus dicte ecclesie discretione et consilio eorundem preceptoris in dictis exequijs ad orandum pro anima ipsius Gauini vna cum viginti solidis inter claudos debiles et secos aliosque pauperes mendicantes in panibus emendis et equaliter distribuendis . Collector pro suo labore duos solidos retineat et decem solidos restantes in domo gazophilacij dicte ecclesie ad sustentationem dicti altaris diui Andree apostoli deponat {. . .}
- summary
- Instrument concerning receipt by the vicars and chaplains of the choir, of 40 merks from Master Robert Hamilton, rector of Kincardine, for buying an annual rent of 20 merks from which they will receive 10 li for celebrating Masses at the new altar of St Andrew the apostle on the south side of the nave, {altar} recently constructed and built at the expense of Master Robert.
- folio/page
- 417-18
- charter period
- None
- charter date range
- 27/4/1541 - ??
- document reference
- DO/EW/1997