EN/EW/2503
- verbatim
- Robertus Dei gratia rex Scottorum . Notum facimus vniuersis quod venerabilis in Christo pater Adam episcopus Aberdonensis nobis querelando monstrauit quod ecclesia Aberdonensis multa dampna perpessa est propter defectum euidenciarum in quibus res libertates et iura eiusdem continebantur perditarum per guerram seu negligentem custodiam temporibus vacationum ipsius sedis et alias . supplicans quod per inspectionem nostrorum rotulorum et registri et extractionem eorum que in ipsis faciunt mentionem de aliquibus que tangunt interesse ipsius dignaremur indempnitati eiusdem ecclesie prouidere . nos vero ad honorem Dei laudem beate Marie virginis gloriose et cautelam ipsius ecclesie cuius patronus et defensor existimus ea que sequuntur extrahi iussimus et in scriptis redigi necnon ad finem predictum sigilli nostri munimine roborari {. . .}
- summary
- Robert II provides evidence from royal registers etc detailing rights and properties due to church of Aberdeen. Bishop has sought this evidence which has been lost. The king does so to the honour of God, the praise of the Blessed Mary the glorious virgin etc.
- folio/page
- 157
- charter period
- None
- charter date range
- 29/11/1382 - ??
- document reference
- DO/EW/1914