DE/EW/219
dedication text (summary) dedication text (verbatim)Payment of 53 s 4 li to the master of the hospital of blessed Leonard for his annual pension for the two years of the account
Et non se onerat de aliquibus receptis de aliquibus terminis annorum precedencium a tempore scaccarii ultimo tenti apud Strivelyn, quia in estate sequente proxima mota fuit guerra in marchiis, et villa pro majore parte cum molendino combusta, et sic remansit ad tunc non assedata, et quicquid a tunc provenit usque ad inchoacionem hujus compoti deliberatum fuit magistro hospitalis beati Leonardi de Peblis, percipienti per annum de elemosina regis duas marcas, et Johanni Gray, clerico rotulorum regis, percipienti residuum dictarum firmarum et exituum annuatim pro tempore vite ex assignacione regis, prout de hiis facta est fides super compotum. Summa hujus oneracionis, xiiij li xiij s iiij d. De qua, computat se solvisse magistro dicti hospitalis pro annua pensione sibi debita de dictis duobus annis hujus compoti, liij s iiij d, ut patet per unam literam ipsius magistri de recepto ostensam super compotum de uno anno, et de altero sub periculo computancium.