DE/EW/1940
dedication text (summary) dedication text (verbatim)This is the history of the miraculous foundation of the monastery of Holyrood near Edinburgh, by David most powerful, just and devoted king of Scots, son of Malcolm Canmore, king of Scots, and St Margaret the queen, his wife, the sister of Edgar, son of Edmund Ironside, king of the Angles.
Ista est historia miraculose fundacionis monasterii sancte crucis prope Edinburgh, per Dauid scotorum regem potentissimum, iustissimum, ac deuotissimum, filium Malcolmi Canmoyr, regis scotorum, et Sancte Margarete regine, sponse eiusdem, filie Edgari, filii Edmundi Irnside, regis anglorum [. . .] Aggrediamur ergo, Deo nos iuuante, vniuersis ignorantibus et hec nosse cupientibus, qualiter hec ecclesia, que dicitur Sancte Crucis de Edinburgh, fundata sit, sermone ueraci auram presentis vite captantibus propalare, ut, dum ignorata cognouerint, misericordiam Domini Iesu uotiua deuocione glorificent, qui dicit in euangelio, 'Pater meus usque modo operatur, et ego operor'. Igitur Dei disponente gracia, qui nouit ea que non sunt tanquam ea que sunt, ut per uictoriosissime crucis sue gloriam in quam plurimis augeret animi deuocionem, construende canonicorum Sancte Crucis ecclesie, digna prorsus ad scribendum, utilis ad audiendum, talis prouenit occasio, que dum cognita fuerit a deuotis, procul dubio deuociores existent principes et omnes iudices terre, dominum in sanctis suis enixius collaudantes, quod in populo appropinquanti sibi exaltatum est nomen ejus solius. [. . .] Anno igitur Dominice incarnacionis millesimo centesimo uicesimo octauo, contigit Dauid regem Scotorum uisitare suum Castrum Puellarum prope Edinburgh, anno quarto regni sui [. . .] Die uero occurrenti exaltationis sancte crucis, post missarum solempnia astant in presencia regie maiestatis nobiles domini, regie domusque maiores, et signanter etate iuuenili florentes et lasciuientes magnates, supplicantes ut die tante amenitatis campos uisitare, necnon solacia uenandi exercere regia maiestas delectaretur. Eo tempore erat cum rege eius secretarius et confessor, uir religiosus, uite sanctimonia, uirtute, et sciencia incomparabilis, nomine Alwinus, canonicus regularis ordinis Sancti Augusti monasterij de Meritone prope Londonias, qui eciam longo tempore seruiuerat regi tempore precedenti, quando idem Dauid rex erat comes de Huntington [et] Northumbrie, et dominus Cumbrie. Hic contrarius iuuenili consilio dominorum, regem arguit, constanter asserens regiam maiestatem die tante deuocionis, et solempnitatis sancte crucis, campis uagari, aut solacia uenandi exercere non debere. [. . .] et ecce subito uidit rex sub pede dicte rupis apud fontem ceruum mire pulchritudinis, cornibus expansis, sibi magna uelocitate occurrere, cuius strepitu et terrore equus regis perterritus fugit, rege inuito, paulisper uersus boream, et in loco ubi nunc ecclesia Sancte Crucis sita refulget. Idem ceruus cum magno impetu regem et equum prosternit in terram, graui uulnere in femore regio percusso. Rex uero in sui defensione uolens cerui cornu manu apprehendere, inter cerui cornua crucem casu apprehendit, que de facili euulsa et in manu regia dimissa est. Ceruus, iter carpens quo uenerat, cursu uelocissimo aufugit, et apud predictum fontem inter frondes ab oculo regis disparuit; quare dictus fons Fons Crucifixi in posterum appellatus est. [. . .] Post aliquantum temporis rex sanus effectus est, sui secreti consilij conuocat maiores, quibus suum propositum exponens in hec uerba prorupit: 'Sacra quedam loca in honorem Dei omnipotentis, sue gloriose Matris uirginis Marie, et sanctorum eius, fundaui, et Deo operante et me adiuuante, perficere et consummare oportunum est: sed modo cruce admiranda michi diuinitus missa ditatus, necnon angelica uisione imperante monitus, domum in honorem sancte crucis edificare compellor; que quanto miraculosius sanctiusque construenda precipitur, tanto excellencius recolendam decet eandem regali structura splendere'. [. . .] Anno igitur domini millesimo centesimo uicesimo octauo, sanctus et devotissimus rex Dauid, cum consensu carissimi filij sui Henrici principis, tociusque sui regni maiorum concurrenti concilio, in eodem loco quo sibi a ceruo crux memorata delata est, incepit in honorem sancte crucis fundare regale monasterium canonicorum regularium ordinis Sancti Augustini doctoris, nomen illi imponens Domus Sancte Crucis, uidelicet Scotice Halyrudhous; suum confessorem Alwinum, utpote uirum sanctum, religiosum, industruosum, et omni uirtute prefulgentem, in abbatem sui noui excellentis monasterij faciens promoueri. Quo solempni monasterio sacre fundacionis excellentissime peracto, in magnatum et maiorum tocius regni presencia rex Dauid inclitissimus Deo dicto suo monasterio canonicis religiosis, in eodem imperpetuum Deo et beate cruci servituris, et pro dote prefatam crucem dedit et delegauit [. . .]
- Type of dedication
- Church dedication
- Confidence
- 100
- Saint named
- Holy Cross
- Saint details
- ST/JD/54
- Date low
- 14/9/1128
- Date high
- None
- Entry reference
- EN/EW/1702
- Notes
- None